monumenta.ch > Seneca Maior > 5 > sectio 29 > csg457.3 > sectio 22 > 15 > 3 > sectio 19 > sectio 23 > sectio 43 > sectio 28 > Lucas, 18 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 41
Sicut enim in Testamento Veteri exteriora opera observantur, ita in Testamento Novo, non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut inmunda manducare prohibeat; in Evangelio tamen Dominus dicit: Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae exeunt de ore, illa sunt quae coinquinant hominem . Atque paulo post subiecit exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae . Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur.